Tu es, Deus, omnia nostra

UTINAM me illuc dignares adsciscere ad illum fontem, Deus misericors, pie Domine, ut ibi et ego cum sitientibus tuis vivam undam vivi fontis aquae vivae biberem, cuius nimia dulcedine delectatus sursum semper ei haererem et dicerem: Quam dulcis est fons aquae vivae, cuius non deficit aqua saliens in vitam aeternam!.
O DOMINE, tu es ipse iste fons, semper et semper desiderandus, semper licet et semper hauriendus. Nobis semper da, Domine, Christe, hanc aquam, ut sit in nobis quoque fons aquae vitae et salientis in vitam aeternam. Magna quidem posco, quis nesciat? Sed tu, rex gloriae, magna donare nosti et magna promisisti; nihil te maius, et te nobis donasti, te pro nobis dedisti.
UNDE te rogamus, ut sciamus quod amamus, quia nihil aliud praeter te nobis dari postulamus; tu es enim omnia nostra, vita nostra, lux nostra, salus nostra, cibus noster, potus noster, Deus noster. Inspira corda nostra, rogo, Iesu noster, illa tui Spiritus aura, et vulnera nostras tua caritate animas, ut possit uniuscuiusque nostrum anima in veritate dicere: Indica mihi quem dilexit anima mea, quoniam vulnera caritate ego sum.
OPTO illa vulnera in me sint, Domine. Beata talis anima, quae caritate sic vulneratur; talis fontem quaerit, talis bibit, semper tamen sitit bibendo, semper haurit desiderando, quae semper bibit sitiendo; sic semper quaerit amando, quae sanatur vulnerando; quo salutari vulnere animae nostrae interiora Deus et Dominus noster Iesus Christus, pius ille salutarisque medicus, vulnerare dignetur, cui cum Patre et cum Spiritu Sancto unitas est in saecula saeculorum. Amen.